

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 14: Versus 52
At ille,etc. Sicut Joseph relicto pallio nudus de manibus impudicae dominae effugit. Qui autem vult effugere manus iniquorum, relinquens mente quae mundi sunt, post Jesum fugiat.Ab eis.Quorum et praesentiam detestabatur et facta. Non a Domino, cujus amorem etiam absens corpore fixum servavit in mente.